Glose
Appropinquantibus,etc. Alia littera:Apparentibus illis,scilicet qui a Cornelio missi sunt, id est, ita propinquantibus, ut videri possent a domo Simonis coriarii.[RAB.]Pro,in superiora,alia littera habet,in coenaculum,et bene: quia gentilis populus est quasi superior domus: Synagoga vero est infra, quia mundo immersa.Dicensin superiora,significavit Ecclesiam, relicta cupiditate terrenorum, conversationem in coelis habituram. Sexta hora Petrus inter preces esurit, salutem utique mundi, quem Jesus sexta aetate saeculi quaerere et salvare venit: quod indicavit cum eadem hora super puteum Samariae sedit.